Porro Ptolemaeus filius Abobi, constitutus erat dux in campo Jericho. Erat enim gener summi sacerdotis, et habebat argentum et aurum multum. Et elevatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem, et filios ejus, ut tolleret eos. Simon autem perambulabat civitates regionis, gerens sollicitudinem earum. Et descendit in Jericho cum Juda et Mathathia filiis ejus, et suscepit eos Ptolemaeus in munitiunculam, quam aedificaverat in dolo, et fecit eis convivium magnum, et abscondit ibi viros, et intravit convivium cum armatis, et occidit Simonem, et duos filios ejus, et reddidit mala pro bonis; nam et uxorem Simonis cum duobus filiis ejus minoribus jugulavit [al. vinculavit]. Et scripsit Antiocho regi, ut mitteret exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates, et tributa. Misit quoque nuntios ad tribunos, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona; aliosque misit occupare Jerusalem, et montem templi. Porro alios misit in Gazara, ut interficerent Joannem, sed praecurrens quidam in Gazara, nuntiavit Joanni quae facta fuerant. Et ipse festinavit occupare Jerusalem, et occidit eos qui venerant eum perdere. Et factus est princeps sacerdotum post patrem suum.